라틴어 문장 검색

mox velamenta et infulas pro muris ostentant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장8)
quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae eique deae pulvinar sit institutum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:2)
sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, appellationem mensis e suo nomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:5)
ipse circenses ex amicorum fere libertorumque cenaculis spectabat, interdum ex puluinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 1:1)
spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 3:2)
principatum uero adeptus neque in senatu iactare dubitauit et patri se et fratri imperium dedisse, illos sibi reddidisse, neque in reducenda post diuortium uxore edicere reuocatam eam in puluinar suum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 1:1)
talibus amplifice vestis decorata figuris pulvinar complexa suo velabat amictu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:5)
pulvinar vero divae geniale locatur sedibus in medus, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6416)
mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae, et lassata viris necdum satiata recessit, obscurisque genis turpis fumoque lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI57)
Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 92:1)
cui simul infula virgineos circum data comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros aspectuque suo lacrimas effundere civis, muta metu terram genibus summissa petebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:4)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
Infulaque in geminos discurrit candida postes, Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:18)
Tum torta priores Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos Candida Phocaica complectitur infula lauro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:34)
tunc enim tantum producitur, sicut 'in' syllaba, ut insula, infula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1872)

SEARCH

MENU NAVIGATION